Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.31.1 Cic. Fam. 10.31.5 (English) >>Cic. Fam. 10.32.1

10.31.4 sed consules neque senatus consulto neque litteris suis praeceperant mihi quid facerem ; unas enim post Idus Mart. demum a Pansa litteras accepi, in quibus hortatur me ut senatu scribam me et exercitum in potestate eius futurum. quod, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit ; nam quibus commeatibus invito illo per illius provinciam legiones ducerem? aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transvolare, quae praesidio illius tenentur? adde huc quod perferri litterae nulla condicione potuerunt ; sescentis enim locis excutiuntur, deinde etiam retinentur ab Lepido tabellarii. 10.31.5 illud me Cordubae pro contione dixisse nemo vocabit in dubium, provinciam me nulli, nisi qui ab senatu missus venisset, traditurum. nam de legione tricesima tradenda quantas contentiones habuerim quid ego scribam? qua tradita quanto pro re p. infirmior futurus fuerim quis ignorat? hac enim legione noli acrius aut pugnacius quicquam putare esse. qua re eum me existima esse, qui primum pacis cupidissimus sim (omnis enim civis plane studeo esse salvos), deinde qui et me et rem publicam vindicare in libertatem paratus sim. 10.31.6 quod familiarem meum tuorum numero habes, opinione tua mihi gratius est ; invideo illi tamen, quod ambulat et iocatur tecum. quaeres quanti aestimem. si umquam licuerit vivere in otio, experieris ; nullum enim vestigium abs te discessurus sum. illud vehementer admiror, non scripsisse te mihi manendo in provincia an ducendo exercitum in Italiam rei p. magis satis facere possim. ego quidem, etsi mihi tutius ac minus laboriosum est manere, tamen, quia video tali tempore multo magis legionibus opus esse quam provinciis, quae praesertim reciperari nullo negotio possunt, constitui, ut nunc est, cum exercitu proficisci. deinde ex litteris, quas ' Pansae misi, cognosces omnia ; nam tibi earum exemplar misi. xvii K. Apr. Corduba.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.31.1 Cic. Fam. 10.31.5 (English) >>Cic. Fam. 10.32.1

Powered by PhiloLogic